- EPINICIA
- I.EPINICIAGraece Ε᾿πινίκια, carmina erant epipompeutica, haud absimilia Paeanibus, nisi, quod his gratulabantur Diis immortalibus, pro victoria, in proeliis obtenta; illa autem, in certaminibus, victori canebantur. Cuiusmodi sunt omnia Pindarica, quae exstant: uti ex ipsis titulis pater: ut in Sacris carmen Mariae, sororis Mosis, Deborae; et illud πολυθρύλλητον de Saule ac Davide,Saul percussie milia, David decem milia. Cratulabantur autem in victoriis, vel cum acclamatione, vel laudes celebrabant sine illa, uti videre est apud Scalig Poet l. 1. c. 44. ubi plura de hac re. Vide quoque supra item, in voce Ballistea.II.EPINICIAGreais primo celebritates pro parta victroia; ut sune ignes nocturni, pyraeque, quae ad primum statim vicioriae nuntium, in testimonium publicae laetitiae, accenduntur: Sollennes praeterea supplicationes, et aliae id genus sollennitates, quibus pattae victoriae gaudium solemus testar: Secundo Epulae post victorias unsurpari solitae; Epinicia dictae sunt, quiasi post-victorialia, quorum passim exempla plurima apud historicos reperiuntur; cuiusmodi fuit Cononis, qui ctim apud Cnidum Lacedaemonios bello navali superasset, Pyraeumque moenibus munillsset, centum boves mactavit, atque omnes Athenienses ad convivium vocavit: et Alcibiadis, qui cum in Olympicis primus, secundus et quartus, curru vicisset (quarum victoriarum Epinicium seripsit Euripides) Iovi Olympio sacris factis, universo populo congregato, convivium magnificentissimum exhibuit. Idem fecit Leophron, Empedoeles, Antiochus Epiphanes, et alii. Vide Athen. l. 1. et 12. Dipnosoph. Quale fuêrit Nabuchodonosoris post devictum Arphaxadum Medum, describit Iudit. c. 1. maccab.c. 8. v. 33. Tertio Epinicia vocantur carmina, in laudem victoris composita ad immortalitatem, quo ipsius res gestae magnificae illustri praeconio canebantur. Sic Suet. ait in Ner. Claud. c. 43. Sequenti, inquit, ddie laetuminterlaetos carttaturum Epinicia; quae iam nunc sibi componi oporteret. Tale est canticum Mosis Pharanone submerso Exod. c. 15. v. 1. et Deborae et Baraci devicto Siserâ Iud c. 5. v. 12. Simileque fuit illud, quo, Goliath caeso, Israeliticae mulieres Davidem celebrabant, in quo illud (quod intercalare fuisse carmen videtur) percussit Saulmille, et David decem milia, 1. Sam. c. 18. v. 5. His anumero, quae in laudem praestantium virorum, eorum inprimis, qui pro patria ocbuissent, in conviviis cani solebant, de quibus vide Plutarch. in Sympos. Athen. l. 15. c. 21. Hunc ritum decantandi laudes et Heroum fortia facta, etiam populo Dei inter honestas ingenii exercitationes, atque in laetitia et conviviis usitatum fuisse, colligere est ex Psalmo 137 v. 3. et 4. Eph. c. 5. v. 18. et. 19. Syrac. c. 32. v. 7. 8. 9. modo non a bene potis, et magis oscitantibus ac eructantibus, quam cantantibus carmen instituatur. Gravissimus quoque auctor Cato in originibus, morum apud maiorees hoc Exemplar fuisse dicit, qui accubarentad tibiam, canerent maiorum laudes. Cic. l. 4. Tusc. quaest. Hunc morem quoque observarunt Sueo-gothi, qui Maiorum suorum res gestas decantare solebant, de quo ritu sic Loccen. in Antiq. Sueo-goth. c. 21. fol. 115. Ille mos egregius, et qui a posteritate retineatur merito dignus est, quod praeclara maiorum facmora a secaldis et cantoribus in conviviis et aulicis conventibus, vel assa voce, vel ad tibias aut lyram, decantabantur: ut sic vivâ voce, velut naturali classieo, ad maiorum exempla incitarentur posteri, et mores aninu hac virtutis cote acuerentur: Inde etiam Huskarlahvot, i. e. Hossmanus Hwasheed, aulicorum acumen, huiusmodi carmen incentivum veteres Scandi appellabant. Pulcherrimum in hanc rem exemplum affert Priscus in historia Gothica: Adveniente, inquit. vespere sublatis epulis, duo viri Scythoe coram Attila prodiêre, et versus a se sactos, quibus eius victorias et virtutes bellicas canebant, recitârunt, in quo, convivae, oculos vultusqueve desixêrunt, et alii quidem versibus delectabantur, aliis bellorum recordation animos exsuscitabat aliis manabant lacrimae, quorum aetas affecta reddiderat dorpus effetum ombecille: ex quo illorum pugnandi ardor et expiditas quiescere cogebatur, Simon Battierius, I. U. D. et Phil. Pract. in Acad. Basil. Prof. Disput. de Praemiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.